- PEDICA
- PEDICAvinculum, quô pedes vinciuntur. Nonio, Graece Ποδοκάκκη, de qua voce Harpocration, Ποδοκάκκη, inquit, τὸ ζύλον, το εν δεσμωτηρίῳ οὕτως ἐκαλεῖτο, ἤτοι παρεμβεβλημένου τοῦ ἑτέρου κάππα ποδῶν τις κάκωσις οὖσα, ἤκατὰ συγκοπὴν, ὥς φησι Δίδυμος, οἷον ποδοκατοχὴ, i. e. Ποδοκάκκη dictumest lignum, cuius in carcereusus: vel per insertum alterum cappa, quasi ποδῶν κάκωσις, vel per syncopen, ut ait Didymus, quasi ποδοκατοχὴ. Huic immissi in carcere pedes constringebantur, ut Suidas habet. Hesych. vero Ποδοκάκκην non ipsum lignum, sed τὸν εν τῶζυλῳ δεσμὸν, in ligno vinculum, quô pedes ei adstringebantur, vocat. Εύλον seu Lignum simpliciter appellatur, apud Lysiam εν τῷ κατὰ Θεομνήςτου ά, item in legibus Solonis, et hodieque apud Demosthen em εν τῷ κατὰ Τιμοχράτους, in lege κλοπῆς: Latinis auctoribus Nervus dicitur, de qua voce vide supra. Aliud autem fuit Ποδοςτράβη, quaestionis videl. seu tormenti genus, quô rei pedes manusque torquebantur: haec luxabat membra illius, qui torquebatur. Unde a Comicis chirurgicum instrumentum illud, quô membra restituuntur luxata, tacite Ποδοςτράβη dicitur. Forte idem cum mala mansione. Vinculum autem, quô pedes manusqueimpediebantur et cui collum praeterea inserebatur, Πεντεσύριγγον ζυλον i. e. quinquefistulare lignum,vocitatum legimus. Vide pollucem l. 8. c. 7. Hesychium, Sam. inprimis Petitum Comm. in LL. Atticas. l. 4. tit. 9. Vide quoque supra Cipparius. Ab hominibus vox ad feras translata: Namque Pedicae Cervorum Aprorumque etiam Retia dicta: in quibus laqueus ὁ βρόχος et σειρίδες, ex genista, h. e. σπάρτῳ fiebant. Xenophon, Τὸν δὲ βρόχον τῆς σειρίδος τὸν ἐπὶ τὴν ςτεφάνην ἐπιτεθησ όμενον πεπλεγμένον σπάρτους καὶ αὐτὴν τὴν σειρίδα. ἔςτι γὰρ ἀσηπτότατον τοὗτο. Ubirationem huius rei reddit, quia spartum minime putrescat, seu praecipue duret, ubi loquiter Plin. l. 19. c. 2. Vide Salmas. ad Solin. p. 766.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.